- CHRYSOBERYLLUS
- CHRYSOBERYLLUSnomen gemmae, apud Solin, c. 52. Beryllorum genus dividitur in speciem multifariam: eximii, intervirente glauci et caeruli temperamentô, quandam praferunt puri maris gratiam. Infra hos sunt chrysoberyll; qui languidius micantes nube aureâ circumfunduntur, h. e. quasi cinguntur in exitu et circa extimas oras. Unde Paschalius inter naturales coronas etiam Chrysoberyllum numerandi occasionem sumpsic. In plantis, inquiens, in frondibus, in fructibus, in lapidibud, in omni re creata, licet advertere voronas. In chrysoberyllis est corona. Nam languidius micantes, aureâ nube, velut coronâ, circumfunduntur; tamquam ex Plinio, l. 37. c. 9. Sed verba haec ibi loci non comparent, nec quicquam tale Plinius, unde ea Solinus sumpsisse videri voluit, quem sequutus Paschalius. Hoc saltem, c. 5. l. cit. Plinius habet, Proximi vocantur chrysobetylli, et sunt paulo pallidiores, sed in aureum colorem exeunte fulgore. Cum enim alius in gemmis color, alius fulgor sit, colorque exeat in fulgorem inclinatione factâ, suspectu aut despectu: ait Plinius, pallidô colore esse Chrysoberyllum, sed in aureum fulgorem exire. Quemadmodum idem alibi, Vitia opali, si color in florem herbe, quae vocatun heliotropium, exeat. Rectius itaque Isidorus, ad meutem Plinii, Chrysoberyllus dictus, eo quod pallida eius viriditas ni aureum colorem resplendeat. Vide Salmas. ad Solin.p. 1106.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.